Paris. Bibliothèque nationale de France, Département des manuscrits, NAL 1537
- Source
- Gallica (Bibliothèque nationale de France)
- Library
- Paris. Bibliothèque nationale de France, Département des manuscrits
- Shelfmark
-
- NAL 1537
- Biblissima authority file
- Language
-
- Latin
- Title
-
- Sermons. Première partie d'un recueil de sermons intitulé " Tripartiti sermones secundum cursum totius anni.
- Description
-
Contents:
"Sur la première page, on a ajouté une note relative à un acte de la faculté de théologie de Cologne, en date du 25 novembre 1392.
Anno Domini 1392, 25a die novembris, que fuit Katherine, fuit facultas theologie congregata apud Augustinenses Colonie, in domo capitulari eorum, circa horam vesperorum, et fuit concordatum ibidem per predictam facultatem, et per omnes ac singulos ejusdem facultatis magistros ibidem personaliter constitutos, quod tres venerabiles bachalarii formati in sacra theologie facultate trium ordinum, scilicet ordinis Predicatorum, ordinis Minorum et ordinis Beate Marie de Carmelo, quam cito quilibet eorum responderit alicui ex magistris predicte facultatis actu regentis (sic) in eadem ordinarie de una questione, ita cito presentabuntur domino cancellario hujus alme universitatis Coloniensis, ad recipiendum ab eodem licentiam in sacra theologie facultate, in proximo jubileo nunc instante, secundum stilum et formam facultatis theologie Parisiensis ; nec aliquis eorum ante dictum jubileum hujusmodi licenciam sibi conferri a facultate procurabit. Insuper quilibet eorum post istam presentationem factam, medio tempore, ante adventum jubilei, id est inter presentationem et convocationem magistrorum fiendam per cancellarium super licentia eorum, respondebit bis de ordinaria, et sic facultas et omnes magistri ejusdem facultatis ac eorum singuli assecuraverunt et assecurant predictos tres venerabiles bachallarios de presentatione eorumdem domino cancellario facienda, ut premissum est, infallibiliter, quam cito semel tantum modo quilibet eorum responderit ordinarie de una questione, ut predictum est.
Magistri autem qui interfuerunt huic congregationi fuerunt magister Johannes Bramart, provincialis ordinis Beate Marie de Carmelo, magister Nicholaus de Missia, ordinis Sancti Augustini, magister Alexander de Kempen, ordinis Predicatorum ac inquisitor heretice pravitatis, magister Jordanus de Clivis, licentiatus in theologia, frater Reginaldus de Alna, decanus facultatis.
Le caractère de l'ouvrage est indiqué par les passages suivants du prologue :
Physical Description:
Volume en parchemin. 234 feuillets, dont le premier est coté A. Écriture sur deux colonnes, du commencement du XIIIe siècle. 340 × 248 mm.Custodial History:
N° 391 de la première partie de la bibliothèque de M. Vergowen, vendue à Bruxelles en 1884.
- Rights
-
- Bibliothèque nationale de France. Département des manuscrits
- Digitisation
- Biblissima portal
